Latin
115
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 115
Unproofread scanNot analysed yet
Item definit corpora simplicia, quae habent motus principium secundum naturam: quasi mixta contrà habeant? Cap. 3. grave, &leve definit: postquàm de illis tam multa dixit superiore cap. Itemque confirmans coeli inalterabilitatem, de solis prima, &tertia speciebus qualitatis probat. Sed &rationum insufficientia magis declarabitur cùm de alterabilitate coelestis materiae. Cap. 8. probat admodùm insufficienter unitatem Mundi: ut suo etiam loco demonstrabitur. Cap. 9. declarat, quot modis dicatur Coelum: postquàm tam multa de mundo sub nomine coeli meminit. Cap. 10. demonstrandum sumit Mundum esse ingenerabilem, &incorruptibilem: quod tamen deinde non praestat, nisi quia videtur aliorum opiniones solvere. Cap. 1j. definit quid sit, quámque variis modis dicatur ingenerabile, generabile, incorruptibile, corruptibile: postquàm sup. cap. &cap. etiam 3. toties est usus hisce terminis. LIB. II. cap. 3. confundit privantia cum contrariis: dùm scilicet frigidum facit privationem calidi. Cap. 5. rationem reddit cur coelum in hanc, potiusquàm in illam partem moveatur, quia motus est ad honorabiliora: ipsum autem antè est honorabilius, quàm pòst.