Latin
116
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur in Coelo illud est potiùs dicendum antè, quàm retrò? An non, si in contrarias partes moveri contigisset Coelum, posteriora fuissent quae jam anteriora sunt, &contrà? Cap. 6. probans coelestis motus regularitatem nec memorat, nec salvat apparentem motus irregularitatem velocitatis, retrogradationis, stationis, &similium. Cap. 8. Inanes sunt rationes, quibus probat astra unà moveri cum orbibus, &sphaerica esse. Cap. 10. proponit velle se explicare secundum Astrologiam ordinem, spatiáque astrorum, quòd juxta illam habeantur sufficienter: attende nihilominùs quàm id moliatur insufficienter. Cap. 12. ita explicat, applicátque caussam, cur Mobile primum uno moveatur motu, caeteri coeli pluribus sed absque ordine tamen, juxta communem sententiam: neque enim propinquiores primo paucioribus, remotiores semper pluribus moventur) ut sis magnus Apollo futurus, si quid ille velit sibi, manifestum facias. Cap. 14. rationes adfert contra motum Terrae: sed illarum insufficientiam, cùm de hac materia, ostendemus commodiùs. Postremò quàm multa quaeso ad doctrinam de Coelo desiderantur in duobus hisce prioribus libris? in posterioribus enim tractat alienam materiam. Sed &LIB. III. non concludit ratio, qua probat cap. 1.