Latin
118
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 118
Unproofread scanNot analysed yet
immeritò Democritum taxat, quòd molliter solverit quaestionem illam de motu sacramentorum: cùm &ipse non respondeat viriliùs, &ille tam paucis ad omnia capita responderit. IN Libris autem DE GENERATIONE, ET CORRVPTIONE LIB. I. cap. 1. insufficienter Empedoclem contradictionis arguit, quòd dixisset Elementa non gigni ex se invicem, &voluisset composita resolvi in elementa: putat enim Aristoteles ex hoc sequi, ut ex aqua fiat terra. Quare tamen? Cap 2. insufficienter quoque taxat Democritum, Leucippum, &alios, qui dicebant congregatione generationem fieri, quòd continuum non componatur ex indivisibilibus: Siquidem illi loquebantur de impartibilitate physica: ipse de mathematica impugnat. LIBRO II. cap. 2. Quàm gratis quaeso conficta videtur quaternaria illa primarum qualitatum divisio! quàm ineptae, &insufficientes sunt definitiones illarum! Verùm aliàs plura de his Cap. 3. quàm ridicula ratio, qua probat quatuor esse elementa ex quatuor combinationibus possibilibus qualitatum! Sed de hoc quoque plura alibi. Cap. 4. cedò quomodò persuadeat perinde terram fieri ex igne, aut contra ignem ex terra: ac aergignitur ex aqua, aut aqua ex aëre?