Latin
117
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 117
Unproofread scanNot analysed yet
nullam passionem convenire puncto: si respondeat aliquis illam esse posse individuam, vel per accidens. Adeò proinde, ut si verum sit, quod suo loco dicetur, physicum continuum non esse infinitè dividuum, possit punctum dici habere gravitatem minimam. Cap. 3. imperfectam tradit Elementi definitionem, &quòd videatur dari debuisse per ordinem ad compositionem, potiusquàm ad dissolutionem: &quòd Elementum dicatur inesse vel actu, vel potentiâ: debet enim esse definitio clara, non anceps, &ambigua. Cap. 4. sumit impugnandam infinitatem elementorum Leucippi, &Democriti: impugnat indivisibilitatem. Cap. 5. retorqueri posset objectio, qua rejicit generationem fieri densitate, ac raritate: quòd omnia hoc modo esse dicerentur ad aliquid. Cap. 6. proponit determinandum elementorum numerum, ubi solverit quaestionem, sint-ne sempiterna, an non? Id tamen deinde non praestat neque hoc libro, neque toto opere. Capp. 7. &8. imimpugnat antiquos tribuentes elementis figuras: quasi illi ad literam accepissent figurarum nomina, &loquuti potiùs non fuissent figuratè, &symbolicos? quod vel ipsemet sub finem fatetur, ac rejicit. LIB. IV. cap. 5.