Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet Aristoteles, scilicet Democritus, scilicet alii magni viri quorum eruditio tanti aestimatur, Philosophiam non excolebant, cùm ista perquirerent? Scilicet boni isti viri, dum res ejusmodi praetereunt, Philosophiae magis obsequuntur, quòd adeò solerter disquirant, An detur forma corporeitatis? An, &cujusmodi habeat proprietates illa forma, quae Cadaveris dicitur? An qui sunt inferiores gradus superiores contineant formaliter, vel eminenter? An facultas animalis sit à subjecto separabilis re, vel ratione duntaxat? An proinde facultas visus posita in lapide actum visionis eliceret? ut alias innumeras nugas, ineptiasque praeteream. Et, caeteris tamen neglectis, ista curiosè prosequuntur, ut propriè Philosophica. Cedò igitur ex illis, quando Physices curriculum absolverunt, quid probè teneant ex iis, quae sunt in rerum natura? Mineralia, Vegetabilia, &Animalia non sunt perscrutati: quemadmodum dictum est. Elementa etiam ignorant quae, aut cujusmodi sint: qui garrulitatem solùm exercuerunt circa ineptas, &frivolas qualitatum combinationes.