Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Ex coelestibus ipsis vix Solem, Lunamque novisse tentârunt: &quae nunquam suspexerunt ipsi, disseruerunt otiantes in scholis, &hypocaustis: ac mille nugas commenti sunt, quibus insomnia suffulcirent: videlicet soliditatem, realitatemque sphaerarum coelestium: canales, quos astra trajiciant: negationes qualitatum, quas alteratrices, &corruptrices dicimus: caeterásque hujusmodi, quae nulla comprobari possunt observatione, &experientia. Vno verbo de hac rerum natura nihil perviderunt: quandò suas scholas ingressi, aliam naturam ingressi sunt cum hac exteriori minimè congruentem: ut proinde mirari non debeas, si audiens illos disserentes de rebus naturalibus, videris longè abesse ab iis, quae praeter scholas nobis obversantur. Hinc ipsimet ubi ad hanc veram rerum naturam ventum est, caligant prorsus, &obstupescunt: moniti scilicet ab iis, qui non fallaci ratiocinio: sed magistra rerum experientia, observationemque omnia prosequuntur. Quidni verò ita sit? Iis quippe similes sunt, qui in sylvis educati, in urbem quandam amplissimam, pulcherrimámque introducuntur. IN iis ergo partibus, quas excolendas retinuerunt, peccavisse primùm in eo videntur, quòd relictis ipsis rebus, chimaeras solum venati sunt.