Latin
123
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 123
Unproofread scanNot analysed yet
eóque admodùm brevi, de Metallicis, ac Fossilibus disputat: &meherculè quidem, quàmjejunè! Nisi fortè nobilis adeò Physiologiae pars tam exiguo capite tractata est satis sufficienter? Praetereo metalla ibi dici progigni ex exhalatione: Quapropter, inquit, igniuntur omnia, &terram habent siccam enim habent exhalationem) Aurum autem solum non ignitur. Cur tamen ipsum quoque aes non ignitur? ob eandem scilicet rationem. Omitto &LIBRO IV. cap. 6. definiri humectari per aquam: definiri enim potiùs per aerem debuerat, si aër sit humidum summum. VERVM in libris DE ANIMA redit ad suum genium: spinosum scilicet illum, intricatumque stylum repetit. Vt taceam autem LIB. I. cap. 1. discutienda plurima proponi, quae vel intacta relinquit, vel jejunè prorsùs, &insufficienter explicat: Quaenam illa partitio est cap. 2. judicantur res aliae intellectu, aliae scientiâ, aliae opinione, aliae verò sensu? Si accipit enim Intellectam pro facultate: quid adjungit Scientiam? cùm sit tantùm habitus intellectum juvans: vel si haec adjungenda fuit, cur non Sapientia? cur non Ars?