Latin
124
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 124
Unproofread scanNot analysed yet
Sin accipit pro habitu: cur non pari ratione meminit Sapientiae, Prudentiae, ac Artis, qui habitus etiam sunt? Cap. 3. ineptè arguit asserentes Animam movere seipsam: urget nimirùm de motu locali: cùm illi praesertim motiones intelligerent intellectus, &voluntatis. Cap. 4. arguens Animam non esse Harmoniam, quod neque ratio commixtionis sit, neque compositio: id non probat. Cap. 5. proponit varias difficultates, quas non videtur tamen solvere, circa Animae unitatem. LIB. II. cap. 1. Substantiae genus (si genus est) quânam ratione dividit in materiam, formam, &compositum? Hae nempe sunt univocae, &subjectę generi species? Omitto quàm pulchrè concludat Animam, esse actum corporis. Observari duntaxat velim quàm egregiè intimam animae naturam declaret celebri illa definitione? Anima est actus primus corporis physici, origanici, &c. Certè ostendit quidem cujus sit: introspice tamen, si potes, ut cognoscas exinde quid sit. Fortassis intelliges, dum probat esse quod quid erat corporis egregia illa similitudine Oculi, &Securis: illam attentiùs considera. Nisi fortè ipsemet non subnotavit hujusmodi definitionis insufficientiam, dum postremùm ita concludit, Ampliùs immanifestum est, si sit corporis actus Anima, sicut nauta navis. Figurâ igitur sic determinatum, &descriptum sit de Anima. Certè haec verba satis arguunt perfunctoriam solùm fuisse illam definitionem, quam isti sic exaggerant. Ne cavilleris porrô quid intelligat per illud Figurâ dicere, describere, determinare: attende solùm ad finem 4. cap. Figurâ, inquit, dictum est, quid sit alimentum: exactiùs autem manifestandum posteriùs. Cap. deinde 2. magno apparatu demonstrare contendit caussam definitionis propositae: attende tamen quomodò probet sola illa 2. definitione, Anima est id, quo primùm vivimus, sentimus, &c. quae &subtilior non est (neque enim explicat cujusmodi sit concipiendum illud, quo primùm vivimus) &potest rursùs per aliam parijure demonstrari. Cap. 6.