Latin
126
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 126
Unproofread scanNot analysed yet
dicit considerandum esse, cur non semper Anima intelligat: neque tamen ullam reddit caussam. Capp. 4. &5. qualisnam precor distinctio intellectus in Agentem, &Patientem? Cap. 9. an-non egregiam apponit exceptivam particulam, Natura neque facit frustrà quicquam, neque deficit in necessariis: nisi in orbatis, &imperfectis. Praetereo tandem quàm callidè tegat (&quidem non rarò) caussarum ignorantiam: dum ubi caussam aliquàm allaturus esse speratur: Sed propter quam caussam, inquit, alia ratio est: statìm autem elabitur, divertiturque ad aliam materiam: ut lib. 2. cap. 7. 8. &alibi. IAM ad METAPHYSICOS quod attinet libros: Suppono Metaphysicam meritò alio nomine appellari Theologiam: tractare nimirùm debet de rebus divinis, quae eaedem sunt Supra-naturales. Vbi certè disputatum in physica fuerit de substantia materiali, &sensibili: expetitur, expectaturque scientia, in qua tractetur de substantia immateriali, &a sensibus remota, quaeque supernaturalis dicatur, inventionis, tractationis, dignitatis ordine. Ejusmodi porrô est haec Theologia, sive Metaphysica. Quamobrem, ut omnes libri physici dicati sunt explicandae materiali substantiae: ita profectô fuerant dicandi XIV. qui habentur Metaphysici, tractandae immateriali. An-ne porrô id factum est? Ecce, cùm ejusmodi libri contineant CXLj. capita: sola v.