Latin
125
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 125
Unproofread scanNot analysed yet
insufficienter partitur commune sensibile: cùm illius species solùm facit magnitudinem, figuram, numerum, motum, &quietem. Vt enim taceam numerum pertinere potiùs ad internam functionem: quietem (certè ut multi volunt) non esse aliud, quam privationem: an non plura longè sunt, v. c. asperum, leve, &similia? Cap. 7. nota penitùs egregias, &perspicuas definitiones visibilis, coloris, perspicui, luminis, &c. Cap. 8. quaenam est ista comparatio? ut non videntur colores sine lumine: sic neque fine sono acutum, &grave. LIB. III. cap. 4.