Latin
129
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 129
Unproofread scanNot analysed yet
probat numerum Deorum ex numero sphaerarum coelestium recensitisque variis opinionibus, quòd constituere oporteat vel xxvj. vel xxxiij. vel xlvij. vel Iv. tandem remittit determinationem Astrologis peritioribus. Haeccine est igitur tam absoluta Metaphysica? tam accurata Theologia? Cap. 9. an-non proponit rationem insufficientem, quòd nisi divina Mens actu intelligeret, foret intelligibile ipsa Mente excellentius? Consequentia enim non valet, ut satis perspicuum est. POSTREMò verò accedamus ad libros NICOMACHIOS: De quibus etiam non invitus idem esse testatum velim, quod sum jam protestatus circa Meteorologicos. Quanquàm si quempiam adhûc juvet agnoscere paucis insufficientiam, &incertitudinem doctrinae moralis, quae in illis continetur: non erit quòd exigat aliud, quàm Authoris testimonium. Ecce quomodò loquatur LIB. I. cap. 3. Contenti erimus, inquit, si cùm de talibus, &ex talibus disseramus: pingui quâdam Minervâ, &adumbrata figuratione verum ostendamus: cumque de iis, quae plaerûmque eveniunt, atque Dite ,Google ex iis ratiocinemur, similia etiam concluserimus. Exemplo porrô manifestat hanc incertitudinem LIB. II. cap. 9. his verbis, Non facilè definire possumus quomodò, &quibus, &ob quae, &quatenùs irascendum sit.