Latin
130
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 130
Unproofread scanNot analysed yet
Interdùm enim eos, qui deficiunt, laudamus, &mansuetos dicimus: interdùm qui exasperantur, infensíque sunt, viriles vocamus. Qui verò parùm à rectè agendo sive ad majus, sive ad minus declinat, non vituperatur: sed qui maximè excedit: is enim minimè patet. Quoúsque autem, &quatenus reprehendendus aliquis sit, definiri ratione non facilè potest. Atque haec quidem commemoro, non ut reprehendam (siquidem admodùm verè dicta esse existimo) sed ut moneam quàm appositè Sectatores Aristotelei Ethicae isti disciplinae certitudinem certissimam tribuant. Praetereo ut quid Prudentia censeaturuna moralium virtutum? si cùm prioribus libris disputatum est de virtutibus moralibus: LIB. deinde VI. capp. prioribus, &nominatìm ult. Prudentia fit ab illis distincta. Praetereo LIB. VII. cap. 1. insufficientiam hujus enumerationis, Rexum fugiendarum alia incontinentia, alia feritas: Quasi &Incontinentia non sit vitium, &multa alia fugienda non sint; v. c. Dolor, quem LIB. III. cap. 12. dixerat exturbare, &corrumpere naturam ejus, qui eo afficitur? Praetereo &aliam partitionem, quae habetur eodem vij. lib. cap. 12. cùm dixit Bonum aliud esse operationem, aliud habitum. Quid enim?