Latin
132
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 132
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dicas Categorias esse classes omnium rerum, sive terminorum, ex quibus conficiantur propositiones, &syllogismi, dispositione cognita superiorum, &inferiorum. Nam &in categoriis non digeruntur res omnes: sed si aliquae attingantur, confunduntur potiùs, ut superiùs insinuatum est: &rerum dispositionem, seriemque novisse, non Dialectici est, sed Physici, vel Artificis alterius. Cedò autem quam praeclara classis, &qua rerum varietate exornata sit apud Aristotelem categoria Quando, vel etiam Situs, &Habitus? Ne in hoc tamen immoremur: an-non superfluè in Dialecticam transferuntur definitiones nominum Aequivocorum, Vnivocorum, Denominativorum? Certè enim ista Grammatica sunt, &ex Grammatica supponenda. Quòd si dicas haec idcircô definienda fuisse, quòd non sint ignoranda Dialectico: cur non &definienda fuerunt Concreta, Abstracta, Absoluta, Analoga, &alia, quae jam etiam à Dialecticis definiuntur? Cur non &sexcenta alia, quae novisse debet Dialecticus, nisi loqui nesciat? Praetereo quàm ridicula sit illa Ante-praedicamentalis divisio, dum aliqua dicuntur dici de subjecto, &non esse in subjecto: aliqua esse, &non dici: aliqua &esse, &dici: aliqua nec esse, nec dici. Mirum dictu!