Latin
131
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 131
Unproofread scanNot analysed yet
objectum utriusque dicendum bonum non est? Praetereo quòd LIB. VIII. cap. 2. dicit Amabile esse aut bonum, aut jucundum, aut utile: Quasi verò juxta ipsum, quae jucunda, &utilia sunt, non sint numeranda in bonis? ut membra condistincta faciat. Praetereo &plura alia. Iam enim haec Exercitatio prolixior aequo efficitur. ExERCITATIO VI. Quòd apud Aristotelem innumera superfluant. VMPRIMIS videtur totus CATEGORIARVM liber omninô superfluus, alienúsque à Dialectica. Cùm enim Dialectica, duabus partibus contineatur Inventione, &Iudicio (ut Cicero in Topicis, vel ex ipso Aristotele docet) proptereà quòd is, qui ad probandam alteram quaestionis partem &invenit argumentum, &illud maturo judicio adhibito disposuit, videtur prorsùs Dialectices finem esse assequutus. Cùm id, inquam, ita se habeat: ipse liber Categoriarum nec Dititied Noogle nec inventionis est, nec judicii. Si proponatur enim quaestio, V. c. Vtrum Aristoteles immolaverit suae Concubinae? Quânam ratione desumetur, disponetur-ve argumentum ex Substantia, Quantitate, Qualitate, &caeteris?