Latin
141
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 141
Unproofread scanNot analysed yet
circa id, quod verè est, &accidit illi, vel non accidit. LIB. II. cap. 1. in celebri illa definitione, quâ Natura dicitur Principium, &caussa motus, &quietis ejus, in quo inest primò, &per se, &non secundum accidens: superfluè poni videtur primùm illa particula caussa: cùm omnis caussa sit principium. 2. illa quietis: cùm facultas contrariorum eadem sit: nam quae est facultas loquendi, &tacendi eadem est. 3. illa ejus, in quo est: cùm &ars sit principium motionis Artificis, in quo ipsa est. 4. illa primò: 5. illa per se: nam &ars primò, ac per se est caussa motus artificialis, quatenùs hujusmodi est. 6. illa, &non secundum accidens: quid enim hoc necesse erat, cum posuisset jam per se? Cap. 2. apposite. ne explicat discrimen inter methodum Physicam, &Mathematicam? An-non hoc potiùs fuerat dicendum in prolegomenis hujus scientiae, quàm adeò intempestivè huic loco inserere? Deinceps verò nonne superfluè texere videtur tractatum de Caussis in genere?