Latin
142
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 142
Unproofread scanNot analysed yet
Munus enim videtur alicujus superioris, aut universalioris scientiae: cùm ut Physica caussas aliquas agnoscit: ita &caeterae scientiae, artes, sive facultates suas agnoscant singulae: neque fuerit minor ratio cur in Medicina, aut Architectura generaliter de caussis tractetur, quam in Physica. Caeterùm omitto illum 3. cap. bis definiendo, &enumerando repetere quatuor genera caussarum. Cap. 5. repetere probationem quaternarii numeri caussarum. Cap. 7. initio repetere quòd sit Physici agere de caussis: &sub finem similiter. Omitto &immeritò assignari quatuor genera caussarum, ut suo loco probabitur. Omitto postremò quàm ineptè à cap. 4. nominatìm autem 6. distinguat inter Fortunam, &Casum: cùm fortuita accipiantur pro casualibus, &contrà: ut apud Protarchum quem ipsemet citat. Apud authores certè Latinos commentum scholasticum est, ut vel attendenti patet. Iam LIB. 3. &quatuor postremis hujus operis, quid tam multa disputantur de Motu in genere? Nonne &hoc est ufurpare munus alicujus superioris, aut universalioris scientiae? Certè enim caeterae artes, scientiae, atque facultates suos quoque motus habent, &considerant, ut vel ipsemet Aristoteles lib. 8. cap. 3. dissimulare non potuit. Praetereà verò LIB. III. cap. 2. tradita illa celebri motus definitione, quid aliud, quaeso, quàm nugatur, dum rursùs ita definit, Motus est actus mobilis, ut mobilem est: itemque, Motus est actus possibilis, ut possibile est. An-ne verò &istae quoque definitiones naturam motus introspectam faciunt? Taceo autem illa definitione, Motus estactus entis in potentia, quatenùs in potentia, illud quatenùs in potentia, omninò superfluere: Quicquid enim comminiscêre, licebit ostendere illâ entis in potentia particulâ intelligi. Taceo generalem illam, quam cap. 4.