Latin
144
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 144
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto &grammaticam, puerilemque explicationem vocabulorum hujusmodi, nunc, aliquando, jam, nuper, repentè. LIB. V. totus ferè est tautologicus tertii: post tria cujus capita priora enormem hûc-usque interposuit parenthesin. Praetereo porrò nugatoriam illam motus, seu mutationis divisionem, quae habetur cap. 1. Aut enim est, inquit, ex subjecto in subjectum: aut ex non subjecto in non subjectum: aut ex subjecto in non subjectum: aut ex non subjecto in subjectum. Nota quaeso solummodò hanc physicam egregiam, color mutatur in albedinem, &contrà albedo in colorem. Pulchras sanè mutationes, generis in speciem, speciei in genus! Cap. autem 3. nonne vel usurpat Grammatici munus: vel tractans de Loco, definire potiùs quàm hîc debuerat quid significent simul, seorsùm, tangere, inter, &c. Omitto contrarietatem non minùs profusè, quàm inutiliter explicari parte libri posteriore. LIB. VI. cap. 1. inutiliter repetit aliquot definitiones sup. libro traditas. Cap. 2. &sequentibus molestissimâ tautologiâ nititur probare motum esse dividuum per magnitudinem, &tempus per motum. Similiter cap. 3 nihil moveri in Nunc, quae fuerat crambe toties repetita Lib. 4. capp. 11. 12. 13. Cap. 7. quas nugas non repetit de magnitudine, tempore, mobili, eorumque infinitate?