Latin
145
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 145
Unproofread scanNot analysed yet
Missum illud facio, quod habetur LIB. VII. cap. 1. In dividuo dividuum, &dividuum in dividuo: quasi magna differentia sit? Praetereo &tautologias, quae habentur LIB. VIII. capp. 6. 7. 8. Cap. 10. proponit quęstionem illam de impartibilitate Moventis: attende autem quàm multa superflua interserat theoremata finiti, &infiniti: rursùs verò quàm abs re agitet quaestionem illam: Qua ratione moveantur non mota à seipsis? &alia id genus. LIBRO autem I. DE COELO non videtur cap. 1. debuisse generaliter probare quaenam illa sint, quae Physica contemplatur (hoc enim initio potiùs physicae acroaseos explicandum fuerat) neque item repetere definitionem continui, &specierum ejus. Omitto illud cap. 2. Simplicis corporis simplex est motus: &simplex est motus simplicis corporis: quasi haec duo multùm distent. Habes ibidem bis, aut ter repetitam probationem, quòd circularis motus alicui corpori secundum naturam conveniat. Capp. 5. &6. repetit physicam de Infinito lib. 3. physici: ostendens videlicet nullum dari corpus infinitum. Imò verò posteriore parte 6. cap. ubi conclusit hanc materiam, videturque velle tractare de Mundo: ecce quàm sui obliviscatur!