Latin
148
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 148
Unproofread scanNot analysed yet
CVM verò LIB. I. DEORTV, ET INTERITV, &quidem Cap. 1. aggreditur de Generatione, &Corruptione dicere: quid aliud agit, quàm quod actum diximus 3. de coelo, cap. 1. Omitto quòd repetat quae habentur &1. Phys. &3. de Coelo circa opiniones Philosophorum de Principiis. Taceo quòd cap. 2. tam fusè rursùs prosequitur quod 6. Phys. &3. coeli probârat, non componi continuum ex indivisibilibus. Praetereo &actum jam agi de discrimine Generationis, &Alterationis. Vt taceam quae hoc cap. de Alteratione, &sequentibus de Augmentatione tractantur, dicenda potiùs fuisse in physicis, cum de Motu: sunt enim motus species.