Latin
149
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 149
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereo quòd cap. 5. sumit declarandum discrimen Augmentationis à Generatione, &Alteratione: quod sup. tamen cap. jam praestiterat. Sed &omitto de Augmentatione hac in parte ita tractari, ut illa fiat Viventium propria. An-non potiùs hîc tantùm dicendum de Augmentatione generaliter: posteà verò cum de Anima, seu viventibus, de eadem specialiùs? Cap. 6. proponit de Elementis quaerendum, utrum sint, an non? &utrum sempiterna sint? Quasi verò in 3. de Coelo haec agitata non fuerint? Itémque disputationem instituit de Tactu, quod non possit absque illo esse actio physica: &disputationem etiam de Actione, &Passione, quòd Mistio sine illis non sit: Quasi verò &contactum esse necessarium non sit dictum in physicis Lib. 7. cap. 2. &de Actione, &Passione non fuisset disputandum opportuniùs, cùm de caussa Efficiente? Omitto autem vanas illas de tactu repetitiones, Est igitur tangens ut plurimùm d, quod tangit tangens: apparet tangens tangere quod tangit: necesse videtur esse quod tangitur tangere, &c. Postquàm verò cap. 7. conclusit tractatum de actione, &passione: rursùs tamen cap. 8. de eisdem disputat. Imô &cap. 9. quasi jam anteà nihilquóque Diy ded by Goog quóque dixisset de Generatione, Quo autem modo, inquit, insit Generare entibus &Agere, &Pati dicamus, &c. Lib. II. cap. 1. repetita conclusione saepiùs antè repetita, aggreditur de Elementis dicere: actum nempe saepiùs agere, opinionésque circa ipsorum numerum recensitas recensere. Cap. 8. rursùs de Mixtione. Cap. 9. generaliter de Generatione, &Corruptione: de quibus etiam disputatum sup. libro ex professo fuerat. SED LIB. I. METEORORVM, &quidem cap. 1.