Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Supponit adhuc incertum esse, an dari possit separatum, etiam per divinam vim: sed quaestio, inquit, est conditionalis, an indivisibile quantitatis, si per possibile, vel impossibile daretur separatum à continuo, moveri posset? An non quaestio egregia instituitur de re, quae neque sit, neque esse possit saltem probabiliter, &,ut est communis opinio etiam per divinam vim: ex confessione propria instituentis? Nisi fortè res seriae non sunt, in quibus ingenia haec admirandae subtilitatis foeliciùs occuparentur? Et quispiam jam meritò queratur humanae vitae brevitatem ad comparandam rerum scientiam? cum ecce tantum supersit scientiarum Professoribus, ut vacent istis edisserendis. Credere certè non possum illos existimare tempus rem esse pretiosissimam, qui Quaerentes rerum abstrusas evolvere caussas; Naturaeque intus latitantis pandere claustra: Materiam primam, vacuumque; ac mille chimaeras Ructantur buccis inflatis, ut videantur Docti. —Et rerum tamen ignaros hac fruge saginant! Hoc sale conditur tenera, ac petulantior aetas! Nec pudet his nugis absumere turpiter aevum! SVCCEDIT alia non levis jactura inquisitioni rerum verarum, &necessariarum, ex eo quòd passim interserunt, infarciuntque res prorsùs extraneas.