Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim verentur ne desit disputandi materies, ut nullum lapidem non moveant, quò undequáque accersatur. Non haereo hîc in commemorandis, quae ex Grammatica petunt, praesertim in Dialecticis: illa suo inferiùs loco recenseri poterunt. Moneo solùm in Philosophiam derivatas esse quaestiones abstrusissimas ex Theologia, seu scientia divina. Mysteria enim Trinitatis, &Incarnationis in Metaphysica pertractant: cùm tractant de hypostasi, sive subsistentia. Edisserunt item quae spectant ad foelicitatem supernaturalem in morali Philosophia: ubi de fine ultimo. Disputant &in Physica de existentia corporis Christi, positionéque ipsius in Eucharisticis speciebus: ubi de loco, &vacuo.