Latin
150
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 150
Unproofread scanNot analysed yet
Si Meteorum dicitur, quod in sublimi generatur: quorsùm ergo suscipit agendum de Terrae speciebus, partibus, proprietatibus? Praetereo quàm multa hîc soleant non Meteorologica tractari. Disputari enim solet v. c. de Ignibus subterraneis, de origine Lacuum, Fluviorum, &c. gigni haec dicas Quantumcúmque enim ex Vaporibus, aut Exhalationibus: neque tamen hoc est ita certum, neque illa in sublimi fiunt, ac proinde Meteora non sunt. Et cum noster quoque Ignis ex vapida exhalatione gignatur, ut ille subterraneus: cur de illo quoque universè hîc non agitur? Imô &si quicquid ex vapore, aut exhalatione fit, tractari hîc debet: cur non tractatur &delachrymis, de flatibus, aliisque id genus sexcentis? Sed ut haec missa faciamus: cap. 12. quantánam tractat perissologiâ de generatione grandinis majoris propè terram, quam remotiùs. Caeterùm verò ubi dixit generari maximè grandinem vere, autumno, ac aestate: cur simpliciter adjicit? &in maturatione fructuum: quasi fructuum maturatio non contingat aliquâ ex iis tempestatibus? Cap. 13. intempestivè praemittit de Ventis, quae indiscussa ibi relinquat. LIB. II. tautologiae innumerae sunt praesertìm de Ventis: v. c.