Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 156-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXERCITATIO VII. Quòd apud Aristotelem innumera fallant. T primùm quidem, ut exordiamur à Libris Organicis: Nonne ubi CATECORIAS speciatim edisserit, falsò videtur asserere Accidens de Substantia praedicari secundum nomen non verò secundum rationem? Quasi ve rò ut nix alba dicitur: ita etiam disgregativa visus non dicatur? vel si qua possit alia ratio assignari essentialis albedinis: sed istam vulgò substituunt. Nonne item falsò asserit Quantitati nihil esse contrarium? cùm ipsemet probet, nec tamen refellat Sursùm, Deorsumque esse contraria.