Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &Magnum etiam, ac Parvum contraria vulgò dicuntur, &sunt. Licet enim Aristoteles velit contrarietatem hanc esse solùm in Relatione: fundamenta nihilominùs contrariarum relationum debent esse contraria: seu quia relationes suis fundamentis identificantur: seu quia non potest aliunde desumi contrarietas. Et utut ista non quadrent ad definitionem contrariorum Aristoteleam: satis est, dummodò ad usum loquendi communem, &receptum quadrent. Sed &nonne falsum est quod docet ipsam Quantitatem magis, minúsque non suscipere? Vt Qualitas enim, puta Calor, major, vel minor dicitur: sic à fortiori longè dicetur major, vel minor Quantitas. Quod si dicas parvam Quantitatem dici quidem minorem, sed non minùs quantitatem, quàm magnam: an-non pari ratione remissus calor dicetur quidem minor, sed non minùs calor, quàm intensus? Siquidem ut quantitas, quantumlibet parva, semper habet totam quantitatis essentiam: ita calor, quantumvis lentus, habet semper essentiam caloris. Ad. haec: nonne falsò etiam docet (vel ex communi sententia Locum esse speciem quantitatis distinctam à superficie?