Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 162
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum, ut potiùs quicquid animo occurrerit effutiamus, quàm ut cedamus adversario: Quare oportet, inquit, Respondentem non graviter ferre: sed ponendo quae non utiliae sunt ad positionem, significare quaecûmque non videntur: ponit tamen: nam magis verplexos esse, ut plurimùm, contingit eos, qui interrogant: quando omnia, &c. An-ne quaeso hoc est agere veritatis amatorem: an Cavillatorem potiùs, &Sophisten inverecundum? Praetereo quod LIB. VIII. asserit argumentum esse spectandum ante quaestionem: quasi verò constare priùs de quaestione non debeat, quàm ut quaeratur medium. ad probandam alteram pantem? Praetereo item quod docet non syllogismis apud vulgus, sed inductionibus utendum: apud Dialecticos verò syllogismis, &non inductionibus. Quasi verò &vis syllogismi à Plebejo non sentiatur: &Dialecticus non urgeatur sufficienti inductione, seu enumeratione partium? Praetereo rursùs quod dicit vitiosam esse illam orationem, quae concludit additis, detractisve aliquibus, Quasi verò Entymema vitiosum sit? cujus tamen est longè frequentior, quàm integri syllogismi usus. Circa ELENCHOS id unum adnotari velim, quod Aristoteles sub finem multam haberi sibi gratiam petit ob inventionem artis ratiocinandi, seu texendi syllogismos, qua Antiquiores caruissent.