Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 163
Unproofread scanNot analysed yet
Primò quippe dum Veteres proponentes plures syllogismos comparat ei, qui plurima omnimodorum calceorum genera proponat, artem autem calceos conficiendi non tradat: videtur satis arguere Antiquiores non cartisse arte conficiendi syllogismos: quandò tantam poterant illorum suppeditare copiam. Deinde verò &ipsemet illud non ambiguè (quantum-vis incogitanter? testari videtur, cùm de Veteribus loquens sic habet: Non enim artem, sed qua ab arte sunt dantes, arbitrati sunt loqui eruditè, &c. His enim verbis indicat, etsi illi non tradiderint artem, at habuisse tamen artem, ex qua promerent, &commumcarent: ut proinde Aristoteles non videatur debere se primum authorem illius jactare. Praetereo autem quàm videatur à fide allenum tot praestantes Philosophos, qui ante Aristotelem ratiocinandi arte caruisse, Magistrósque discipulis illam non commumcavisse. Haud sanè immeritò Zeno ille Eleates Dialectices author perhibetur, potiusquàm Aristoteles. Illum Doogle Illum enim Socratem docuisse artem disserendi, &ratiocinandi (quae autem haec ars esse potest, nisi texendi Syllogismos?