Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 172
Unproofread scanNot analysed yet
si vel motus coeli coeperit, vel etiam si credamus motum non mensurari tempore: quod jam ante recepimus suo loco manifestandum. SEQVITVR jam ut &nonnulla attingamus ex libris DE COELO. LIB. ergo I. cap. 2. dicit omnem motum simplicem aut rectum esse, aut circularem, ob duplicem magnitudinem. At verò tamen nonne linea ἔλιξ simplex etiam est, vel ex Archimede, &aliis? Hinc certè S. Dionysius scribit mobilium alia ferricirculariter, alia secundum rectam, alia ἐλικοείδως. Sed &falsum etiam videtur quòd definit motum circularem, qui est circa medium: rectum quia à medio, aut ad medium. Quasi verò pes circini circulum describens, aut globus etiam circa proprium, &immotum axem, non moveatur circulariter? Et quia id fortè intelligi voles de motibus naturalibus: Nonne Planetarum motus in Epicyclis naturales sunt? non sunt tamen circa terram, se u Aristotelicum medium. Vt taceam dari posse motum, qui rectus sit, in transversum. Falsum quod capp. 3. 4. &alibi sumit, probaremque nititur motum circularem non habere contrarium. Quid enim, si duarum rotarum altera in orientem altera in occidentem agatur? nonne dicentur cieri in partes contrarias, motibúsque contrariis? falsum rursùs, &impium quod cap. 10. aggreditur adstruere ingenerabilitatem, &incorruptibilitatem Mundi: solus praesertim, ut ipse testatur, adversus omnes antiquos: nam Genitum, inquit, omnes esse dicunt. Caeterùm LIB. II. cap. 2. repetit errorem, quòd motus coelestis nunquàm coeperit. Idipsum etiam cap. 3. videtur innuere, dum hoc modo loquitur, Nihil praeter naturam sempiternum est. Cap. 7. vult calorem, &lumen gigni à motu sphaerarum attrito aëre.