Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 173
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem quis capiat? Cap. 8. refert scintillationem Inerrantium, &vertiginem orientis, occidentisque Solis ad longitudinem, seu distantiam: quod &in Analyticis asseruerat. Hoc autem subsistere non posse declarabitur suo loco. Cap. 9. Pythagoreos taxat circa coelestem harmoniam: cùm tamen constet illos sonoram noluisse intelligere. Cap. 10. contendit orbium semper esse velociores motus, quò magis illi distant à mobili primo. At vero Solis, Veneris, &Mercurii eadem est conversio, videlicet annua.