Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 180
Unproofread scanNot analysed yet
falsum ponit antecedens, quòd nullus motus Animae conveniat. Sed &ibidem colligit ut falsam, ita &impiam prorsùs consequentiam, quòd impossibilis sit mortuorum resurrectio. Falsum item est quòd coelum moveatur ex accidenti circulariter: si praesertim animam habeat, ut docetur hîc textu 49. LIB. autem II. cap. 2. sub finem, nonne immeritò probat illorum sententiam, qui volunt Animam neque esse corpus, neque aliquid sine corpore? Cum enim de Anima in universum loquatur, an non sequitur humanam sine corpore nihil esse? Quinimò etiam falsum videtur (juxta principia certè Aristotelea) quòd respectu sui corporis, Anima sit triplex caussa, efficiens, formalis, finalis? Nam formalis, &finalis esto (si caussae tamen dici mereantur) at efficiens quomodò? si non inducitur Anima nisi in corpus dispositum, organisque elaboratis. Cap. 5. falsum videtur quod Sentire sit tantùm pati. Videre certè est potiùs agere: unde &propriissimè respondetur quaerenti, quid agis? non autem, quid pateris? Quid? quod Aristoteles ipse visionem aliàs actum dicit, &nominatim in hoc opere lib. 3. c. 3. Eodem porrô cap. 5. docet inter sensum, &sensibile similitudinem reperiri.