Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 181
Unproofread scanNot analysed yet
Explicet illam, vel explica tu: &eris mihi magnus Apollo. Cap. 6. defendit sensum non falli circa proprium sensibile: at hoc ipsum falsum ostendemus, cùm pro Pyrrhoneis disputabitur. Cap. 7. falsum videtur quòd praesentia luminosi in perspicuo sit lumen: siquidem praesentia est mera relatio, &lumen absoluta qualitas. Item, suppositum potiùs, quàm probatum est debere medium alterari, &propter hoc sensiterium: ut proinde immerito in Democritum invehatur, ac prae caeteris id habeat, vacuo facto, necdum exquisitè: sed omninô nihil videbitur. Cap. 11. falsum videtur, quòd Tactus pro medio habeat aerem, aut aquam. Nisi fortè qui conjectus est in medias flammas, recreetur aëre, aut aqua? LIB. III. cap. 3. falsum videtur quòd imaginatio non conveniat Api, aut Formicae. Cap. 5. Quónam modo intellectus Agens separari à Patiente poterit, ut ille quidem sit immortalis, hic verò corruptibilis? si uterque est eadem reipsâ facultas, ut vulgò docetur: &intellectus patiens ille sit, qui propriè intelligit: cùm Agens solùm destinetur fabricandis speciebus intelligibilibus. Cap. 7.