Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 182
Unproofread scanNot analysed yet
explicet qua ratione intellectus sit idem cùm re intellecta. O quàm multa facilè dicuntur, faciléque excipiuntur! quae si attentè perpendantur, apparent prorsùs chimaerica. OMITTO datâ operâ falsitates innumeras, quae in METAPHYSICIS occurrunt. Attingo solùm calumnias, quibus Veteres passim insectatur, &nominatim LIB. IV. cap. 1. cùm docet Empedoclem, Democritum, &alios cognovisse solùm sensibilia, ignorasse intelligibilia. Vt enim taceam caeteros, de quibus oppositum testantur probati. Authores: qua fronte dicere id potest de ipso Anaxagora? cùm illum anteà Lib. 1. cap. 3. commendârit, tanquàm sobrium, comparatum ad antiquos, quòd dixisset intellectum in natura inesse, caussam mundi, totiusque ordinis. Quid? quòd cap. seque quasi subsannans, Anaxagoras, inquit, tanquàm machnnâ, utitur Intellectu ad mundi generationem, &cùm dubitatur propter quam caussam necessariò est: tunc enim eum attrahit. In caeteris verò magis caetera omnia, quàm Intellectum, caussam eorum, quae fiunt, ponit.