Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 184
Unproofread scanNot analysed yet
attende quàm verè loquatur de Virtutis sufficientia: Imperfectior vitae civilis finis Virtus est: videtur enim fieri posse, ut quivirtutem habet, vel dormiat, vel in vita nihil agat, malis praetereà affligatur, sitque maximè infortunatus: cujusmodi hominem sanè foelicem appellarit nemo, nisi qui tueri paradoxum velit. Cap. autem 7. docet voluptatem propter aliud expeti. Quàm verius, &praeclariùs Plato absurdè, inquit, quaeritur propter quid velit quispiam delectari? indicans nempe voluptatem, seu delectationem propter seipsam expeti. Sed de hoc plura aliàs. Cap. 8. nonne immeritò sic exigit bona corporis, &fortunae ad foelicitatem, ut impediri illam doceat per deformitatem, sterilitatem, ignobilitatem? Cap. porrô 10. eadem sic repetit, ut valdè ambiguam foelicitatem constituat. Eandem ambiguitatem vide cap. 10. ubi videtur ridere, quàm nos credimus, post mortem existentiam. Falsum item est quod LIB. II. cap. 7. docere videtur mediocritatem esse circa Verum. Quod LIB. III. cap. 4. damnat eligentes jucunditatem, quasi bonum, &fugientes dolorem, quasi malum. Quod cap. 6. facit mortem terribilissimam: quippe cùm, inquit, terminus sit, nihilque amplius homini mortuo neque bonum, neque malum esse videatur. Vt praeteream quod ibidem dicit consistere propriè Fortitudinem in morte clara, qualis est in bello. Quod cap. 9.