Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 185
Unproofread scanNot analysed yet
de forti loquens, quò magis, inquit, omni virtute ornatus, &foelicior fuerit, eò magis ob mortem dolebit. Quasi verò? Quod LIB. IV. cap. 2. probat superstitiosas illas suae Religionis circa Deos caeremonias, &impensas. Quod LIB. V. cap. ult. docet posse neminem afficere seipsum injuriâ. Quod LIB. VI. c. 2. electionem non vult esse sine morali habitu: quasi nemo incipiat, &tùm, cum non habet habitum eligendi, eligere. Quod cap. 3. facit Intellectum principiorum habitum, perinde ac Artem, Scientiam, Sapientiam, Prudentiam. Ita quidem si &istos naturales faceret: at censet esse acquisitos. Quod LIB. X. cap. ultim. dicit scribendum sibi de Republica: quòd Antiquiores id negotium, &de Legistatione non attigerint. Egregia Ethices conclusio, perinde ac Dialectices! Quasi verò Plato non scripserit anteà quos adhuc habemus libros de Republica, &de Legibus? EX ERCITATIO VIII. Quòd apud Aristotelem innumera contradicant. RIMò videtur circa Librum CATECORIARVM Contradictio esse, CVM facit decem Categorias: ET alibi tamen modò tres, modò sex, modò octo, &c. ut sequente libro fusiùs ostendemus.