Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 186
Unproofread scanNot analysed yet
CVM dicit substantiam primam esse magis substantiam, quàm secundam: ET non longè tamen pòst Substantiae proprium asserit, ut suscipiat magis, &minùs. CVM facit Tempus speciem Quantitatis continuae: ET Lib. tamen 4. Physicorum facit discretae speciem. Vult enim esse numerum: numerus autem hoc loco discreta quantitas est. CVM Relationem facit summum genus: ET posteà tractans opposita facit oppositionis speciem. Qua enim ratione potest aliquid esse genus summum, si superius genus habeat? CVM habitum, &dispositionem eandem candem facit Qualitatis speciem: ET posteà tamen vult dispositionem esse genus habitus.