Latin
187
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 187-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INTERPRETATIONE Propositiones contradictorias vult esse, quarum altera est universalis affirmans, altera particularis negans, vel contra: ut, Omnis homo est justus: Aliquis homo non est justus: vel Nullus homo est justus: Aliquis homo est justus: ETLIB. tamen II. facit contradictorias duas particulares, quarum altera affirmet, altera neget: V. c. Callias est justus: Callias non est justus. CVM item priore libro docet neutram propositionum contradictoriarum singularium de futuro contingenti esse determinatè veram, aut determinatè falsam, perinde ac sunt illae de praesenti: ET 3. tamen de An. cap. 6.