Latin
188
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 188
Unproofread scanNot analysed yet
perinde facit determinatè veram, aut falsam, ac sunt propositiones de praesenti, aut praeterito, his verbis: Non solùm falsum est, aeut verum quòd albus Cleon est: sed quòd erat, aut erit. ITEM CVM LIB. I. priorum ANALYTICORVM demonstrare nititur definitionem figurarum: ET2. tamen post. docet definitionem demonstrari non posse. CVM LIB. I. Poster. vult in demonstratione procedendum à notioribus nobis: ET tamen Demonstrationem definit, quae procedit ex caussis: sunt autem caussae, quàm effectus ignotiores nobis. CVM item distinguit propositionem à definitione: ET aliunde vult principium esse propositionem, &definitionem principium. CVM item plura capita insumit. ad probandum quòd sit Demonstratio, quae vix ullo discrepante est subjectum istorum librorum: ET aliunde tamen vult nullam scientiam probare suum subjectum esse. CVM Demonstrationem vult esse ex universalibus: ET aliunde tamen universalem demonstrationem cum singulari, seu ex singularibus procedente comparat. CVM docet scientiam non esse, nisi de necessariis: ET postea tamen pluribus inculcat scientiam esse fortuitorum. CVM LIB. II.