Latin
189
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 189
Unproofread scanNot analysed yet
contra Platonem disserens, docet divisionem petere, non autem probare: ET non longè tamen pòst disputat adversus Speusippum, divisionem non petere statuit. CVMLIB. I. TOPICORVM asserit nullam methodum generalem tradendis locis inveneri posse: ET ipse tamen methodicè tradit, vel affectat certè tradere per divisionem, subdivisionemque quatuor illorum capitum generis, definitionis, proprii, &accidentis. CVM LIB. VI. docet fieri posse ut definitio non sit, quamvis significans Quod quid erat esse: ET in praecedentibus tamen dictum fuerat definitione significari Quod quid erat esse. CVM in Elenchis ponit inter vitia dictionis ambiguitatem: ET 2. tamen Topicorum ambiguè loquendùm docuit, ut superiùs tetigimus.