Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 195
Unproofread scanNot analysed yet
DE COeLO cap. 2. dicit omne corpus naturale esse mobile: ET tamen cap. 3. ac expressiùs 14. lib. 2. contendit Terram in centro Mundi quiescere immobilem. CVM cap. 7. verbis paulò ante citatis videtur prorsùs supponere animatum coelum non esse: ET expressè tamen animatum dicit lib. 2. cap. 2. ac 1. etiam de anima, cap. 3. &alibi. CVMLIB. II. cap. 2. vult Deo inesse motum sempiternum. ET8. tamen phys. voluit primum Movens (quod est Deus) esse prorsùs immobile. CVM cap. 8. dicit coelum non esse corpus organicum: ET tamen, ut jam visum est, anima praeditum fecit: Anima autem, ut ipse definit, est actus corporis organici: ut praeteream cap. 12. haberi, Actionem Astrorum talem esse, qualis est Plantarum, &Animalium. CVM eodem cap. admittit non videri motum scintillationis Planetarum (ac proindè Iovis, &Saturni) ob propinquitatem: videri autem Solis orientis, &occidentis ob distantiam: ET Solem nihilominùs caeteris illis facit propinquiorem. CVM cap. 12. dicit optimè se habenti ipsum bonum esse sine actione: Et 10. tamen lib. Ethic. cap. 9.