Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 196
Unproofread scanNot analysed yet
laudem Virtutis, quae est maximum bonorum, &per quam quis optimè se habet, in actione constituit. CVM LIB. III. cap. 1. dicit entia ingenerabilia, &omninô immobilia esse alterius, quàm naturalis considerationis: ET ipse tamen tam multis egit de ente hujusmodi in 8. Phys. CVM cap. 2. dicit quod nec gravitatem, nec levitatem habet, vi moveri (hoc est, ut ipsemet anteà exposuerat, violenter, seu praeter naturam:) ET aliunde tamen vult coelum, quod nec leve, nec grave sit, moveri naturaliter. CVM item dicit id, quod vi movetur infinitum facere motum: Et in 6. tamen phys. nihil esse in natura infinitum statuerat. CVM cap. 3. docet ignem non inesse ligno neque potentiâ, neque actu: Et illam tamen potentiam adeò decantaverat 1. phys. Nisi dicas esse primae materiae particulam, quae potentiam non habeat ad quamcúmque formam. CVM cap. 6. dicit, &probat elementa aeterna non esse ET tamen facit aeternum Mundum, qui subsistere non potest sine partibus integrantibus, cujusmodi sunt elementa. Quid verò dicet de Igne illo, si supernè occupavit regiones illas vastissimas? quid, inquam, quis dissolverit? CVM cap. 7. docet sensibilium sensibilia esse principia, aeternorum aeterna, corruptibilium corruptibilia: ETI. tamen physicorum fecerat Materiam ingenerabilem, &incorruptibilem, quam generabilium tamen, corruptibilumque principium constituit. CVM lib. IV. cap. 2.