Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 199
Unproofread scanNot analysed yet
dicit Elementorum in mistione manere solùm materiam cum qualitatibus refractis: ET verò sub finem prioris Libri de miscibilibus, quae sunt elementa, loquens, haec inquit, neque corrupta esse necessarium est mista: neque possunt eadem simpliciter esse, &c. CVM cap. ij. admittit quasdam generationes esse necessarias, quasdam contingentes, ut rerum aliae necessariae sunt, putà coelestes, aliae contingentes, putà inferiores: ex quo profectò videtur sequi dari in coelestibus generationis perpetuas: alioquin enim vel quod exemplum? vel quae erit consequentia? ET verò tamen generationes tantùm fieri in his inferioribus, seu eo, qui circa medium loco, docuit in praecedentibus saepiùs, &initio cap. 9. nominatìm. PRAETEREA CVM LIB. I. METEORORVM cap. 2. vel (ut nonnulli numerant) 3. ita distinguit materiam ab efficiente, ut illam subjectum efficiat, hoc caussam: ET 2. tamen phys. caussam quoque fecerat. CVM cap. 3. facit Terram sphaericam totam: Et lib. tamen 2. cap. 1. eminentiâ, seu tumore aliquo insignem facit ad Boream. CVM item docet hînc usque ad Lunam intercipi aërem, &ignem: ET saepiùs tamen inculcat interceptum hujusmodi corpus neque esse ignem, neque aerem. CVM cap. 10. dicit rorem, &pruinam non generari flante vento: ET non longè tamen pòst admittit rorem generari flante Austro, non Borea, praeterquàm, inquit, in Ponto. CVM LIB. II. cap. 4. definit vaporem humidum, &frigidum: ET lib. 1. cap. 3. definiverat humidum, &calidum. CVM c. 5. videtur Terrae tribuere tympani figuram: ET hoc tamen in 2. coeli contra antiquos improbaverat.