Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 198
Unproofread scanNot analysed yet
CVM admittit illud esse magis substantiam, cujus differentia fuerit magis hoc aliquid: ET tamen in Organo negavit substantiam suscipere magis, &minùs. CVM cap. 7. vult dissimile prorsùs non pati à dissimili, putâ cùm sint diversi generis, ut lucidum à calore: ET posteà tamen admittit non tantùm frigidum pati à calido, sed hominem etiam: cùm homo &calidum ita dissimilia sint, ut genere etiam differant. CVM cap. 10. dicit mistionem non fieri per divisionem in partes minutulas: ET paulò tamen pòst censet debere fieri ex miscibilibus, quae sint facilè terminabilia, &divisibilia. CVM LIB. II. cap. 2. facit calorem, frigus, humorem, ac siccitatem qualitates primas, ex quibus nempe caeterae oriantur: ET8. tamen phys. cap. 7. densitatem, ac raritatem omnium primas fecerat: ita ut ex illis etiam calor &frigus orirentur. CVM cap. 3. Elementa facit corpora simplicia: ET eodem tamen cap. non est, inquit, ignis, &aër, &unumquôdque praedictorum simplex, sed mistum. CVM cap. 4. accipit contrarietatem ad generationem requisitam strictè: ETI. tamen physicorum pro privatione acceperat. CVM cap. 7.