Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Sed age, quomodò id probant? In materia, inquiunt, seu objecto alicujus scientiae oportet distinguere materiale, &formale. Necesse praetereà est subdistinguere in formali rationem formalem quae, &rationem formalem sub qua (ubi ratio formalis sub qua est abstrahibilitas, seu abstractio à materia.) Iam, inquiunt, alia est. abstractio à materia singulari, sed non à sensibili: &haec constituit Physicam. Alia à materia singulari, &sensibili, non re, sed ratione: &haec constituit Mathematicam. Alia denique à materia singulari, &sensibili, tam re, quàm ratione: &haec constituit Metaphysicam. Quia verò Mathematicae duae sunt celebriores species: Idcircò alia ejus abstractio est à materia singulari, &sensibili: sed non ab intelligibili, putà quantitate continua: &haec constituit Geometriam. Alia à materia singulari, sensibili, &intelligibili, non re, sed ratione: &haec constituit Arithmeticam. Quaeso ergo, per Deum immortalem, quàm hîc sese miserè discrucient! quàm absurdè comminiscantur obscura illa vocabula! ut dum quantitatem continuam appellant materiam intelligibilem.