Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ut gratis concedamus &illas omnes esse veras abstractiones, seu abstrahibilitates: &scientias debere constitui per aliquas hujusmodi: itémque illa vocabula hoc modo propriè usurpari: undenam tamen noverunt legitimam esse hujusmodi accommodationem? Physica enim quomodò abstrahitur à materia singulari? cùm non nisi istum singularem Solem istam Lunam consideret. Quomodò non à sensibili? cùm sensus sit singularium, non autem universalium. Et Mathematica quomodò à materia sensibili? Arithmetica verò nominatìm ab intelligibili ratione duntaxat? cùm versetur etiam circa res purè immateriales, ut in numerandis Angelis, accidentibusque illorum. Metaphysica verò ipsa quomodò à materia singulari? cùm potissimum ipsius objeB Google objectum sit Deus, res singularissima. Sed quicquid sit de istis nugis: Mathematicaene proptereà scientiae speculativae sunt, potius quàm activae? Quid? Nonne Geometria, ut habet theoremata propter speculationem: ita &problemata propter actionem? Nonne Arithmetica tota ad actum tendit numerationis? Nonne laus Musices praecipua in praxi, seu cantu consistit? atque ita de caeteris, quibus nullam adhuc potuerunt abstractionem comminisci.