Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 201
Unproofread scanNot analysed yet
CVM item declarat accidentia maximè conferre ad cognoscendum quid est: ET voluit tamen in Organo quid est esse principium omnis demonstrationis, qua scilicet passio (quae accidens est) de subjecto demonstretur. CVM c. 3. nititur multis confirmare Animae nullum inesse motum: ET8. tamen Phys. cap. 3. imaginationem, &opinionem appellavit motus. Imaginatio autem, &opinio cui insunt, nisi animae? CVM LIB. II. cap. 2. ita orditur: Quoniam autem ex obscuris, manifestioribus autem fit certum, &secundum rationem notius, &c. dicit nimirùm, ex obscuris: Er tamen consequenter addit, manifestioribus autem. Haec enim quomodò cohaereant? CVM cap. 3. molitur demonstrare definitionem animae: ET in analyticis tamen docuit demonstrari definitionem non posse. CVM cap. 4. admittit ignis augmentum in infinitum abire: ET nihilominùs statim pòst, naturâ, inquit, constantium Dize d Google tium terminus est, &c. Quid? ignis naturâ non constat? CVM c. 7. lumen, &tenebras contraria facit: Er posteà tamen, ut &alibi, reponit inter privantia: sicque propriae distinctionis proprios confundit terminos. CVM LIB. III. c. 6. dicit sensum propriorum non falli (quod dixerat etiam lib. 2. c. 6.