Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 202
Unproofread scanNot analysed yet
)ET tamen posteà falli posse approbat his verbis: sensus propriorum quidem est verus, aut quàm paucissimum habens falsum. CVM cap. 10. intellectus omnis, inquit, rectus est: Ex cap. tamen 3. ad falsum flecti posse docuerat. CVM cap. 13. in fine admittit facultatem loquendi esse sensum: ET in praecedentibus tamen non probaverat nisi quinque sensus. Neque verò facultas loquendi aliquis ex illis est? ADDE CVM LIB. IV. METAPHYSICORVM (neque enim libros omnes percurrere juvat) cap. 1. excludit Mathematicam à consideratione objecti Metaphysici: ET Lib. tamen ij. cap. 4. facit Mathematicam partem Metaphysicae. CVMC. 2. facit Dialecticam, &Sophisticam latitudine objecti pares cum Metaphysica: ET eodem tamen ij. lib. cap. 3. restringit ad Entis accidentia. CVM cap. 3. redarguit tractantes in Physica quae sunt superioris scientiae: ET ipse tamen toties tractavit, ut suis locis monuimus. CVM LIB. V. c. 1. enumerat septem modos, quibus dicitur Principium, asseritque caussam dici totidem, quod omnis caussa sit principium: Er statìm tamen c. 2. docet non dici caussam, nisi quatuor modis. CVMC. 7. enumerat tantùm octo categorias: Er capitibus tamen consequentibus plures tractat, quàm viginti: ut praeteream alias alium assignari numerum.