Latin
DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 208
Unproofread scanNot analysed yet
sensui tactus tribuit certitudinis praecellentiam: Erlib. tamen de Somniis, c. 2. tactui ereptam concedit visui. CVM lib. de Somno, &vigilia, c. 3. &alibi principatum partium tribuit regioni mediae, in qua nimirùm est cor: ET posteà tamen c. 5. tribuit ei regioni, quae est circa cerebrum. CVM lib. 1. de hist. Anim. &3. de part. supponit aliqua esse animalia sine corde, dum inquit, cor omnibus est, quibus est sanguis, &c. nisi enim supponeret, ut quid hanc faceret distinctionem? ET lib. tamen 4. de Generat. anim. ut &aliàs, nullum, inquit, animal corde carens ortum est unquàm. CVM item in eisdem libris saepiùs statuit cor primum vivere, &ultimum mori: ET tamen lib. de Iuventute, &Senectute Testudines multo tempore, exempto corde vivere docet. Verùm res infinita est. Et de his quidem hactenùs. FINIS.