Latin
DENIQVE CVM LIB. I. ETHICORVM C. 5
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 207
Unproofread scanNot analysed yet
VI PRAETEREAM in libris quoque datâ operâ praetermissis, ne molestior foret congeries, non paucas adhuc esse observatas: ut, CVM Lib. 6. Metaph. cap. ult. docet non esse hujus scientiae considerare verum, ac falsum: ET lib. tamen 9. cap. 10. asserit oppositum. CVM lib. 7. cap. 13. docet singulares substantias esse maximè substantias, definitionem verò esse aut solius substantiae, aut maximè: ET statìm tamen cap. 15. docet definitionem non esse Astrorum, quòd singularia, &sensibilia sint. CVM ibidem docet universalia non esse substantias: ET posteà tamen lib. 1. cap. 1. docet universale, &genus magis esse substantiam, quàm singulare, &speciem. DIXI porrô, conferendo libb. scholasticos inter se: nam si eosdem cum caeteris operib. conferamus: DEVM immortalem, quot apparebunt! e. g. CVM2. phys. contendit casum amovere ex naturę operibus: ET tamen lib. 4. de generat. Anim. cap. 4. agnoscit lapsus naturae in Monstris. CVM lib. 2. coeli dicit, naturam semper facere optimum eorum qui fieri possunt: ET in Problematibus tamen sect. 10. probl. 44. statuit naturam facere pravè omnia, &plura prava, quàm recta. CyMlib. 2. de An. negat carnem esse instrumentum Tactus: ET in libris tamen de Animalib. contrarium saepe asserit, ut 2. de part. cap. 1. CVM item in eisdem de An. libris circarationem videndi dicit nos intrò admittere: ET in Problematibus docet foràs mittere: sicque de aliis sexcentis. CAETERVM autem majori de caussa praetereo hîc contradictiones, quae in aliis inter se libris passìm observantur: ut CVM libro de sensu, &sensili c. 2. dicit odorem esse fumosam evaporationem: ET posteà tamen c. 5. Odor, inquit, nec vapor est, nec fumida evaporatio. CVM eodem lib. c. 4.