Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 23
Unproofread scanNot analysed yet
Certè mirari satis non possum quomodò non videant unicam esse debere, sufficeréque Dialecticam, hoc est artem dirigendi rationem in philosophando: &se nihilominùs efficere duplicem: aliam illam disputatricem, sive disputabilem: aliam, quae praerequisita contineatur quibusdam simplicibus Institutionibus. Nonne enim absurdum est Dialecticam esse Dialecticae necessariam? Verùm &suas institutiones ita jam pridem intricarunt, ut illis intelligendis brevi necessaria sit futura quaedam tertia Dialectica: utinámque deinceps non sit quarta quaedam successura! Hîc non memoro nugas illas, quisquiliásque suppositionum, oppositionum, conversionum, aequipollentiarum, modalium, &c. de quibus posteà dicetur commodiùs.