Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 24
Unproofread scanNot analysed yet
Dicam hîc solùm quod res est. Obstupui nuper, steteruntque comae, dum prodire vidi ex quodam Authore duo magna volumina, in folio nempe, &quales propè Calepini imprimuntur, circa materiam Dialecticam. Quódque magis adliuc demirabar: supererant ex organo libri, in quos possent duo non minora institui volumina. Deum verò, inquam, immortalem! Si omnia, quae hîc perscribuntur, necessaria sunt cognitu, ut sciamus disserere: Quandónam tandem de rebus ipsis disserere concedetur? DICERE jam nihil attinet quo sermonis genere haec omnia expediant. Imprimis quippe neglexerunt suave illud oquendi genus, quo soluta oratio veneres, &lepores habet, quibus auditores alliciat. Neque enim hoc erat damnandum: cùm ille ferat omne punctum, qui dulce miscuit utili. Ecce autem invexerunt modos loquendi jejunos, concisos, &scatentes aculeis, non quibus verum penetrent: sed queis arceant, &abigant animos generosiores. Neque verò necesse est commemorare barbariem, illámque sermonis incuriam, quam sic affectasse videntur, ut jactare non erubescant soloecismos esse laudes, &gemmas Philosophorum.